

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 42: Versus 1
Ecce servus.[HIER.]Notandum quia apostoli Jacob, Israel, et semen Abrahae appellantur, quibus postea quasi servis et hominibus dicitur:Noli timere, vermis Jacob,etc. Christus autem non semen Jacob vel Israel, sed servus dicitur.Dedi Spiritum.In conceptione; unde:Spiritus sanctus superveniet in te,etc.[Phil. 2.]. Et in baptismo claruit, cum Spiritus in specie columbae super ipsum requievit[Luc. 1.].